JOACHIMUSII

JOACHIMUSII
JOACHIMUSII
fil. ex Elisabetha Danica, quam, quod Euangelium agnovisset, custodiae manatutus erat maritus, ni ad avunculos Saxones confugisset. Hic Alberti patrui curâ, in literis â Funccio informatus, contra Turcas A. C. 1532. egregie rem gessit, ab Imp. proin equestri cingulo donatus. Patris successor Euangelio nomen dedit, postea A. C. 1542. Imperialis exercitus adversus Turcas Dux Spirae declaratus, ditiones Ferdinandi a Turcica impressione servavit. Bello Smalcaldico A. C. 1546. Caesaris partes secutus, nihilominus reconciliationi Saxonis et Hassi postea studuit: In negotio Interimistico obtinuti a Caesare confirmationem propriae apud suos paulo ante promulgatae constitutionis: quae in Conc. Tridentino acta, vide Thuan, l. 7. Ducatum Crosnae ab Imp. Fer. pleno iure habendum obtinuit, ut et a Sigismundo Aug. Rege Poloniae A. C. 1569. si agnati in Borussia exstinguerentur, illorum successionem. Decessit A. C. 1571. accepto a Lippoldo Iudaeo toxico. Fuit naturâ eloquens, et dicitur multas res, mortes inprimis suorum, secretâ impulsione praenovisse. Vide Thuan. l. 50. Ei successit fil. Ioh. Georgius, (qui sum pro a Lippoldo venesico suppplicio, Iudaeos totâ Marchiâ eiecit, communis pater omnium hodie ex gnte Brandeburgica superstitum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”